monumenta.ch > Orosius > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 6, 4
De quo sacrorum immo sacrilegiorum genere quid potissime discutiendum sit non invenio. si enim huiusmodi ritus aliqui daemones praecipere ausi sunt, ut mortibus hominum occisione hominum satisfieret, intellegendum fuit se operarios atque adiutores pestilentiae conduci, ut ipsi quos illa non corripuisset occiderent: